Psalms 115

Voce laudis congrue praetitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et praemia Dei consecuti sunt. etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillae, id est Ecclesiae, ibi: etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? AUG. Non ait: quia non tantum credidit caetera quae fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quod poenam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex praemio immittitur, et necessitas ex poena indicitur. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: Matth. 25.. Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod ID.? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse praesumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum praesumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, Non ait, pro omnibus quae tribuit. Quae igitur praecesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quae praecesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis. ID. Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur. CASS. quia sub mensura bibitur. Unde, I Cor. 10.. quia in aeternam salutem propitiatur. . AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: etc. etc. CASS. Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiae, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis haereticorum martyrium Deo placere putet. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: AUG. Jerusalem coelestis, liberae a peccatis, ancillae justitiae. Qui autem sunt praeter Ecclesiam, non sunt filii ancillae, etsi servos se dicunt quia habent nomen Christi et martyres, ut haeretici. Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita. CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantae virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitae trina confessione dicatur. ID. Qui loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Sic quod: Non ubique, sed, id est, in catholica Ecclesia, non haereticorum. Quae sit, ostendit. CASS. Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures aedificentur. Meipsum, qui sum imago Dei quae reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem. AUG. Sed ne quis putet per Jerusalem Judaeos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: Haec sunt atria Domini, ille enim populus. . .
Copyright information for VulgGlossa